라틴어 문장 검색

dixit disposite graviter ardenter, magna acrimonia maiore facundia maxima disciplina, et illam Sarranis ebriam sucis inter crepitantia segmenta palmatam plus picta oratione, plus aurea convenustavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 6:3)
quid Serranorum aemulus et Camillorum cum regas stivam, dissimulas optare palmatam?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Syagrio suo salutem. 2:1)
Hic est habitus victoriae nostrae, haec palmata vestis, tali curru triumphamus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:5)
quod cum ita se habeat, cui deorum hominumve indignum videri potest inquit, "eos viros, quos vos sellis curulibus, toga praetexta, tunica palmata et toga picta et corona triumphali laureaque honoraritis, quorum domos spoliis hostium adfixis insignes inter alias feceritis, pontificalia atque auguralia insignia adicere?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 85:1)
Ibi Masinissam, primum regem appellatum eximiisque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, sella curuli et scipione eburneo, toga picta et palmata tunica donat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 204:2)
dona ampla data quae ferrent regi, vasa aurea argenteaque, toga purpurea et palmata tunica cum eburneo scipione et toga praetexta cum curuli sella;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 114:1)
tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas oves, qui locant caedundos agnos et duplam agninam danunt, qui petroni nomen indunt verveci sectario, eum ego si in via petronem publica conspexero, et petronem et dominum reddam mortales miserrumos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 242)
Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 2101)
agninis me extis placari volo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3255)

SEARCH

MENU NAVIGATION